Latin
Liber Primus. ad Patrem., LXXXIII (LXXVII) a. 380. Symmachus Hesperio.
Symmachus, Epistulae 1.81
Not analysed yet
Religionis indicium est, quod me taciturnitatis incessis. sed velim credas, infortunii fuisse non voluntatis, quod diu officio scriptionis abstinui. nec puto ignorare te, quatenus in nos fortuna saevierit, quae me amantissimo atque optimo fratre privavit. proinde, si dies longior sensum tanti doloris exemerit, familiaribus litteris sollemnis cura praestabitur.