Latin
Liber Primus. ad Patrem., LXXXVI (LXXX). Symmachus Hesperio.
Symmachus, Epistulae 1.84
Not analysed yet
Vtrum Mediolani etiam nunc tibi posito pagina ista reddenda sit, in ambiguo conloco . peccari tamen in amicitiae fidem credidi, si litteris tuis referre honorem mutuum destitissem. nihil ergo cunctatus conmisi eventui sollemnem hanc. et simplicem dictionem salutis; quae si in manus venerit, fac oro, ut pervenisse litteras meas sermonis tui recursus ostendat.