Latin
Liber Primus. ad Patrem., LXXXVII (LXXXI). Symmachus Hesperio.
Symmachus, Epistulae 1.85
Not analysed yet
Si facultas mihi ad seribendum saepe suppeteret, voluntas numquam deesset officio . huius rei evidens certumque documentum est, quod ubi primum amici communis fida adfulsit occasio, libens scribendi munus adripui. intellexi enim iucundiores fore litteras meas, si has tibi familiarior tabellarius tradidisset, qui non solum epistulam sed insinuationem quoque actuum meorum tibi fideliter exhibebit.