Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CIII.
Symmachus, Epistulae 103
Not analysed yet
Totis viribus adiuvandi sunt communis patriae corporati, praecipue mancipes salinarum ,qui exercent lavacra lignorum praebitione. his plerique sunt debitores, quos nisi ad solutionem vigor iudicialis adstrinxerit, eliciet publicam querellam series incommodi . quare quaeso, ut inter cetera, quae sibi de studio tuo Koma promittit, hanc quoque partem diligentiae tuae vindices.