Latin
Liber Nonus Continens Commendaticias., CII (LXXXXV).
Symmachus, Epistulae 9.103
Not analysed yet
Dum petis beneficium, praestitisti: plus enim mihi ex amicitia tua quam tibi ex nostra defensione quaesitum est. nihil igitur adsumam gratiae meae, cum plurimum tuae debeam. potest tamen adhuc istiusmodi munus augeri scribendi adsiduitate, ut cumulet voluntas familiaritatem nostram, quam nunc videtur necessitas inchoasse.