Latin
Liber Secundus., XXIII a. 382–383. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.23
Not analysed yet
Putabam tot monitis atque exhortationibus meis aliquid animo tuo accessisse tolerantiae, at enimvero etiam reverendas necessitudines nostras peregrinationis conquestione sollicitas. sed quid promovet ista confessio? non ferunt inpatientiam tuam. quibus reditus in voto est. vident enim sub quibusdam aemulis civibus excessum celerem nihil laudis habiturum. quin adsume constantiam, et quid deceat magis, quam quid libeat, expende, praecipue cum ipse fatearis, in amore domini nostri Theodosii venerabilis principis omnium te carissimorum pignerum gratiam repperisse.