Latin
Liber Secundus., XXIIII a. 383. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.24
Not analysed yet
Simplicium agentem in rebus paene in porta Flaminiae retentavi, ut ad te pauca et non omittenda dictarem. filius noster Flavianus Romam pridie Kalendas Martias venit, et brevi iter in Asiam secundis auspiciis ordietur, quod ideo par fuit indicari, ut sollicitudinem, quam de mora eius hucusque tolerasti, spes promissa detergeat. vale.