Latin
Liber Secundus., XXVII a. 365–366? Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.27
Not analysed yet
Quamvis litteras meas fama praevenerit, quae exoneratum te publicis necessitatibus nuntiavit, tamen quo fidelior esset adsertio, scriptis confirmo rumorem. sed licet publicae rei absolutione laeteris, volo te adversum incerta muniri; videlicet ut sub actorum confectione vel tuorum, si adhuc retines potestatem, vel vicariae praefecturae, quae tibi poscenti aequa non deerit, diligentiae tuae ratio digeratur, quae possit ostendere ,quot numero animalia conlocaris, et quo apparatu instruxeris mansiones, et quantum in titulis fiscalibus exigendis tua cura promoverit. hoc enim testimonio adversum omnes vel fortuitas querellas vel adfectatas insidias protegeris.