Latin
Liber Secundus., XXVIII a. 389? Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.28
Not analysed yet
Argue, ut vis, rerum consilia post exitum et mihi vitio verte, quod contemptum sui praefectura conquesta est. facile accusatur desertus auxilio; atque ideo in me recipere malo erroris confessionem. ne aut amicos neglegentiae aut adversatos asperitatis incessam. fuerit fortunae non conscientiae meae, ut victus viderer, qui necdum coeperam litigare. at etiam scribis, causis similibus abstinendum. vides, quantum liceat eventui. oblitus es morum meorum. ego vero solitae verecundiae ignavum quoque iungam timorem et litteris tais agam gratias, quae me deposita iuris et amicorum fiducia ad omnium iniuriarum silentium cohortantur.