Latin
Liber Secundus., XXXIII a. 382–383. Symmachus Flaviano Fhatri.
Symmachus, Epistulae 2.32
Not analysed yet
Relatio viri spectabilis fratris nostri vicarii indignitatem deprehensi sceleris eloquetur ,atque ideo non est necesse, ut dictu et auditu nefaria noster sermo percenseat. unum est, quod et mea petitio et ceterorum vota desiderant, ut pro iustitia tua inultum esse non sinas, quod exemplo gravissimum erit, nisi ausus aliorum vehemens poena conpresserit.