Latin
Liber Secundus., XXXII a. 389? Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.31
Not analysed yet
Reddet tibi litteras meas, qui tuas milii debuit exhibere; neque enim nobis eadem silentii excusatio, quae tibi suppetit. te multiplex actuum publicorum cura circumsonat ; ego ab negotiis omnibus feriatus triste otium tero, et quod tui honoris gratia ante faciebam, nunc meo adsumo solacio. levatur quippe aegritudine animus, quotiens in officia amica dirigitur. me ex vero non ad gratiam meam loqui, secessio mea testis est. nam cum dolore saucius aestuarem, sedem dominae meae communis parentis quasi fanum aliquod dei salutaris accessi. nunc ex eius consilio in cicatricem vulnus meum convenit. illius adquiesco monitis, ex illius ope respiro. adsunt etiam ceterae venerabiles necessitudines tuae, et quod me prae ceteris iuvat, tui cottidie blandam commemorationem sermo noster exercet. qua de re intra Campaniae terminos maior mihi pars aestatis agitabitur, quando et praesentia placent, et ea condicio est patriae, ut qui excludi per inprobos possumus, abesse interim velut ex nostro arbitrio debeamus. vale.