Latin
Liber Secundus., Section 37
Symmachus, Epistulae 2.37
Not analysed yet
XXXVII ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Nequeo definire, quae potissimum mihi rescribendi forma conveniat. ea quippe iamdiu intemperantia vexor rumorum, ut de his neque decipere falsis neque sollicitare veris amantissimos mei debeam. spes tamen, quae rerum semper adversarum patientiam suadet, in tuto est, et si aliquid commoditatis adtulerit, nequaquam morabor index esse meliorum.