Latin
Liber Secundus., XXXVIII a. 375? Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.38
Not analysed yet
Filii mei Parthenii adventus nullis commendationis lenoeiniis postulat adiuvari. sed accessurum gratiae eius existimo, quod praesentiae eius etiam meus sermo coniungitur . ex ipso Romae gesta noscetis. licet scriptum fama praevenerit. neque enim res magnae et inspe|ratae in secreto se esse patiuntur. in bonam partem plebs nostra mutata est, adeo ut iugiter seditiosorum poena poscatur et iam terga dederint insolentes, multis non opus est. neque enim quicquam narrandis debeo derogare, qui rerum plenitudinem venturo ad vos indici reservavi. vale.