Latin
Liber Secundus., Section 40
Symmachus, Epistulae 2.40
Not analysed yet
XXXX ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Ignatio meo gratulor, quod nostra in eum diligentia tuo amore vincatur. factum est, quod volebam; nam parciorem de illo testimonii cautionem promiseram, quam sentire coepistis. nunc apud te. si qua actuum meorum scire postulas, explicabit. tanta illi est utriusque nostrum ex familiaritate fiducia, ut et de me nihil possit ignorare et apud te nihil possit occulere.