Latin
Liber Secundus., Section 39
Symmachus, Epistulae 2.39
Not analysed yet
XXXVIIII ante a. 395.
SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI.
Horus philosophus vita atque eruditione praecipuus iamdiu mihi carus et amicus
est et inter prima numerat dona fortunae, si optimis quibusque iungatur. studens
igitur ad effectum desiderium eius adducere quaeso te, ut et sui meriti gratia et in
honorem commendationis meae inter familiarium tuorum praecipuos atque honorabiles
censeatur.