Latin
Liber Secundus., Section 5
Symmachus, Epistulae 2.5
Not analysed yet
V a. 383. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Delati Formias post multam partem diei, cum vos eius rei sollicitos crederemus, percontationem vestram scriptione praevertimus. nec vos magis de navigatione fuistis anxii, quam trepidabamus nos, ne diu essetis incerti. quod igitur responderi posset litteris vestris, prior sermo consumpsit. nunc aestimate, quanto nostra de vobis melior fuerit iudicatio quam vestra de nobis. contemplati enim sumus magnitudinem sollicitudinis vestrae, priusquam litteras mitteretis, cum vos eas ideo miseritis, quia scripturos nos nisi admonitos non putastis. vale.