Latin
Liber Secundus., Section 6
Symmachus, Epistulae 2.6
Not analysed yet
VI a. 383. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Emensi haec quoque litora, quae post Formias in Axyrim porriguntur, navem ac remiges non moramur. sed diis opus est, ut hic reditus noster nihil reperiat paenitendum . frequens enim sermo est, tenui victu in turbas plebem moveri, nec ulla spes datur, praesentibus angustiis copiam posse succedere. annus ubique ad famem proximus ; classis in alios conversa cursus; aestas prope decessit autumno. diis me hercule, ut praefatus sum, deleganda est huius incerti administratio; hominum autem remedia diu dissimulata iam sera simt. vos valete et litteras sperate meliores, si fortuna urbis nostrae secundis amara mutaverit. vale.