Latin
Liber Secundus., Section 51
Symmachus, Epistulae 2.51
Not analysed yet
LI ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Emiseram prior scriptum, quod in manus tuas dudum praesumo venisse. haut multum processit horae, cum aderat, qui a te mihi litteras exhiberet. decursa oculis pagina requiri a me conperi diem coeptando itineri destinatum. sed ego hanc curam spontaneo sermone praeveneram. ergo respondenda consumpsimus. quid superest, nisi ut gratuler nobis animos esse cognatos? nam quae te scire velle praesumpsi, priusquam quaereres, indicavi. vale.