Latin
Liber Secundus., Section 52
Symmachus, Epistulae 2.52
Not analysed yet
LII a. 383. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Reditus ac recursus in patriam, qui semper omnibus gratus est, festinationi nostrae nequaquam pro expectatione respondit. causas si desideratis, accipite, iam primum ,ut communia domesticis praeferamus, rem frumentariam nostrae urbis nulla auget invectio, spes ipsa, quae in adversis alere animos solet, recusat effugium polliceri ,cum sterilis annus ne semina quidem terris commissa reddiderit. dehinc ut apud vos familiarem curam loquamur, urget Ostiense praedium nostrum militaris inpressio ,nos legum inane nomen vocamus, du viderint exitum causae, interea mordemur non metu damni sed aequitatis iniuria. collegarum tractatus, qui me exciverat ,aeternis principibus legandorum in Africam virorum reddidit optionem, cessat ergo patrum deliberatio non vocemur.