Latin
Liber Secundus., LXII (LXI) a. 390. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.62
Not analysed yet
Postquam Gaudentio apparatori tuo indicem peracti a me itineris epistulam dedi, agens in rebus mihi adportavit sacras litteras spei et desiderio congruentes, quibus cognoscerem, clare in aures publicas designationem consulatus mei debere proferri, quid igitur eximio animo tuo laetitiae plenus exoptem, nisi ut simili mox fruamur etiam de te gaudio, quod spero dominum nostrum Theodosium venerabilem cunctis et praecipue bonis solita in amicos dignatione facturum, siquidem dignum est, ut augustissimus honorum nostrorum patronus aequet dignitatibus, quos scit mentibus convenire, vale.