Latin
Liber Secundus., LXIII (LXII) a. 390. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.63
Not analysed yet
Cresconio amico meo amorem tuum multa conciliant, primo quod sacras litteras, quibus consulatus mei designatio tenetur, exhibuit; dehinc quod eum patria Africa non minus tibi quam mihi cara commendat, cuius mores cum primo loco censere debuerim ,malui tuo examini reservare, suscipe igitur, oro te, notum militiae virum, qui se apicem felicitatis credit habiturum, si eum patrocinii tui splendor inluminet.