Latin
Liber Secundus., Section 65
Symmachus, Epistulae 2.65
Not analysed yet
LXV (LXIIII) ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Adstipulatorem praeclara merita non requirunt; siquidem virtus sua luce conspicua aversatur auxilium commendationis alienae, ergo cum dominum et fratrem meum Licinium celebrem fecerit ad normam veteris disciplinae gubernata res publica, quid potest ei dignitatis adicere privata laudatio? hac igitur praetermissa parte optimae in amicos fidei ac diligentiae virum praecelso animo tuo opto sociare; non quod iudicium tuum serum atque difficile sit ad colligenda ingenia et explorandas voluntates bonorum ,sed ne brevis inter vos usus et festinata discessio neget iustum tempus examini.