Latin
Liber Secundus., LXIIII (LXIII) a. 390. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.64
Not analysed yet
Exercet me quidem votivis ac felicibus negotiis praeparatio consulatus; sed ut litterae tuae frequenter indicio sunt, tua pro me cura praeponderat, hortaris, mones, cogis, ut quidquid potissimi magistratus functio quaerit, adcelerem, et cum sis meae exactor industriae, nihilominus omnia sollicitudini tuae vindicas, eritne tempus optatum ,quo istam mentem paribus pro te officiis districtus aequiperem? spero actutum florente re publica et propagato in aevum domini nostri Theodosii principatu virtutes tuas fascibus munerandas, tunc epistularum stimulos non requiram nec expectabo monitorem ,a te enim didici sponte suscipere, quidquid pro fratre curandum est.