Latin
Liber Secundus., VIII a. 382. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.8
Not analysed yet
Redditae sunt mihi primae litterae tuae tam breves, tam festinatae, ut iter tuum viderentur imitari. sed si mihi credis, non est in illis desiderata prolixitas. omnia enim, quae de amplitudinis tuae prosperis nosse cupiebam, succincta enumeratione conplexus es: quanta valetudine vigeas, qua celeritate pervectus sis, quid in aeterno principe serenitatis inveneris. ausim dicere, uberiorem rebus quam verbis fuisse illius epistulae paginam; tam multa erant, quae gaudere deberem, cum essent pauca, quae legerem, tu tamen post haec memento, etiam familiares chartas rigare facundiae tuae copiis. neque enim te exhaurit, quod adeuntium preces indefesso absolvis adfatu, quod venerandi principis mentem loqueris oraculis. sint ista prima nec tamen sola. tantum namque publico usui a te patior inpendi, ut nihil solaciis meis detrahat.