Latin
Liber Secundus., Section 9
Symmachus, Epistulae 2.9
Not analysed yet
VIIII ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Et tui cultus et mei officii gratia quaelibet ad scribendum amplectenda esset occasio; tantum abest, ut eam praeterire debuerim, quam civis ingessit. agnoscis enim de septem montibus virum et domi cognitum bonitate generis et foris aetate militiae. pro quo mihi apud te loqui longum non est necesse. commendatio enim praestari debet incognitis, huic vero ad conciliationem gratiae tuae sufficit, quod et Romanus et amicus est.