Latin
Liber Secundus., LXXXIII (LXXXII) a. 393. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.83
Not analysed yet
Iampridem domino et fratri meo Alypio comitatum sacrum visere atque adire cupienti sera quidem occasio sed laeta successit, ut eum consul accires, et ideo in conspectum tuum alacer occurrit, ut beneficiis votiva reddat officia et sancti animi tui fretu nubem invidiae superioris abstergeat, quod illi arbitror ex voto esse cessurum, neque enim famae eius aliquid deesse patieris, qui securitati cuncta tribuisti, vale.