Latin
Liber Secundus., LXXXIIII (LXXXIII) a. 393. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.84
Not analysed yet
Recte et probabiliter iudicasti, fratrem nostrum Tatianum spectabilem virum consulatui tuo interesse debere; siquidem aequitas postulabat, ut voti sui voluptate frueretur ,nulli umquam nostrum tui amore cessit, quin immo semper primas sibi erga te partes observantiae vindicavit, itaque testem alium non requirit, scit enim sibi plus esse loci apud tuum animum, quam posset meo sermone conquirere, relinquo igitur eum fiduciae suae, quia nihil potest esse cumulatius, hoc tantum subiceie contentus ,me quoque tibi eius nomine, si quid gratiae ceperit, obligandum.