Latin
Liber Secundus., LXXXV (LXXXIIII) a. 393. Symmachus Flaviano Fratri.
Symmachus, Epistulae 2.85
Not analysed yet
Facilem fratrem nostrum Helpidium ad proficiscendum traxisset adfectio, nisi feteume unici cura retineret, tantum quippe est in eo sinceritatis atque dulcedinis, ut illi solae necessitudines praeferantur, hunc ita spectatum mihi atque coniunctum iussis tuis negare non potui, quia in talibus causis maior apud me cedendi voluptas est quam fruendi, suscipe igitur amantissimum nostri eo animo, quo rogasti, et aestima de gaudio adventantium, negari a te non oportere residentibus, quod praestatur accitis, vale.