Latin
Liber Tertius., Ad Naucellium.
Symmachus, Epistulae 3.10
Not analysed yet
X. SYMMACHVS NAVCELLIO. Expectas a me litteras largiores. delector iudicio tuo; laus enim est ingenii, cum desideratur ubertas. sed velim tibi verborum copiam displicere. nam quid agat, quo se vertat, ubi inmoretur cassa rebus oratio? odi in parvo corpore longa velamina. illa vestis decenter indutui est, quae non trahit pulverem nec in humum demissa calcatur. scribe ergo aliquid, quod rescribendo producam; quamquam religione decipior, qui tibi uberes epistulas audeo polliceri. videro, quis sit futurus eventus sententiae tuae. tu memento non electionem me tibi sed copiam spopondisse. vale.