Latin
Liber Tertius., Section 11
Symmachus, Epistulae 3.11
Not analysed yet
XI. SYMMACHVS NAVCELLIO. Sumpsi pariter geminas litteras tuas Nestorea, ut ita dixerim, manu scriptas, quarum sequi gravitatem laboro. trahit enim nos usus temporis in plausibilis sermonis argutias. quare aequus admitte linguam saeculi nostri et deesse huic epistulae Atticam sanitatem boni consule. dignum est, ut haec ipsa apud te culpae confessio prosit mihi ad veniae facilitatem. quodsi novitatis inpatiens es, sume de foro arbitros, mihi an tibi stili venia poscenda sit. crede, calculos plures merebor, non ex aequo ac bono, sed quia plures vitiis communibus favent. itaque, ut ipse nonnumquam praedicas, spectator tibi veteris monetae solus supersum; ceteros delinimenta aurium capiunt. stet igitur inter nos ista pactio, ut me quidem iuvet vetustatis exemplar de autographo tuo sumere, te autem non paeniteat scriptorum meorum ferre novitatem. non silebo alterum munus opusculi tui, quo priscam rem publicam cuiusque huius ex libro Graeco in Latium transtulisti. arma a Samnitibus, insignia ab Tuscis, leges de lare Lycurgi et Solonis sumpseramus: tuus nobis posthaec addidit labor peregrina monumenta, quae iam sui nesciunt. nunc vere civitas nostra populum omnium parens facta est; docere enim singulas potest antiquitates suorum. ipsa vero per se materia digna laudari quanto verborum stellatur auro? nescias cultu an rebus magis voluminis honor gaudeat. de mea aegritudine nequaquam te rumor fefellit, sed iam –modo mihi venia dicti sit –convalescentiae portus aperitur. carminum tuorum codicem reportandum puero tradidi, et quia eglogarum confusus ordo est, quem descripsimus ,simul misi, ut et correctio a te utrique praestetur et aliorum, quae nunc pangis, adiectio. vale.