Latin
Liber Tertius., XII. Symmachus Naucellio.
Symmachus, Epistulae 3.12
Not analysed yet
Si tibi haec una, ut ais, frequentandi stili causa est, ut a me vicem sermonis excudas, magnum silentii nostri in litteris tuis pretium est. vide igitur, ne me validus a scribendo revocet fructus tacendi, quia si saepe respondeam, fortasse plura remittes ut iam victor optati. mane ergo in proposito adsiduae scriptionis etiam post epistulam meam, quamvis malim reditum tuum quam paginas impetrare. sunt quidem illae Tulliano segmentatae auro, sed de praesentibus amicis bona plura sumuntur. ipsa etiam verba melius ex oris fontibus fluunt quam mandantur textis papyri. quin ergo eluctatus longi otii cariem Caelium nostrum revisas. sat temporis Spoletio datum, bonae urbi et optimorum civium matri, intellegenti tamen, quod nostrae curiae viros usucapere non possit.