Latin
Liber Tertius., XVIII a. 379. Symmachus Gregorio.
Symmachus, Epistulae 3.18
Not analysed yet
Abundas quidem naturae bonis et ingenii facultatibus, sed continui silentii culpam tibi quoque purgare difficile est. quid enim vel ex vero vel ex commenticio dici potest ? itinera me? inquies, longa tenuerunt: sed saepe cessatum et aliquando perventum est; vigilem operam publicis rebus inpendo: sed vicibus otii negotium omne distinguitur. restat, quod minime volo, ut fatearis amicitiae neglegentiam. nam officia si plerumque deseras, occupatio est, si semper, oblivio. irasci me putas? hoc si fieri posset, tacerem. inludis ergo patientiae meae? atqui intellegas, aequum animum maiore pretio munerandum. indignius laeditur, quem religio non permittit offendi . et certe interfuit sollicitudinis tuae exerere aliquid verborum familiarium, cum mihi de scriniis tuis profecta delegaretur oratio. de qua te interim suspensum tenebo tum demum tibi iudicii publici facturus indicium, cum exoraveris, cum merueris, et quia tanti litteras tuas duco, cum scripseris. vale.