Latin
Liber Tertius., XVIIII a. 380. Symmachus Gregorio.
Symmachus, Epistulae 3.19
Not analysed yet
Diuturnitatem silentii aliquando rupisti, sed mehercule frequentibus inpulsus officiis ; ego tamen non minore adficior gratulatione, quam si litteras sponte tribuisses. germani mei vicaria potestate gaudeo, tam quam mihi decus honoris accesserit. vestro quoque in eum favore delector, tamquam aliquid ipse praestiterit. cum quo inlustrem virum Syagrium fides certa est operam bonae frugis adnisum. quod eo ad te scribendum putavi, ut gratiam nostram adsertor sedulus exsequaris.