Latin
Liber Tertius., XXII. Symmachus Gregorio.
Symmachus, Epistulae 3.22
Not analysed yet
Tantum tibi suppetit uber eloquii, ut prioris silentii veniam cum praesentis facundiae laude merearis. quae enim pars litterarum tuarum vel inventionum prudentia caruit vel novitate sensuum vel antiquitate verborum? cum igitur tibi supellex larga non desit, innitere, quaeso te ut non minus religione quam oratione probatus habearis ,ut sicuti oratione mirabilis es, ita religione lauderis. faciet hoc crebritas epistularum tuarum, quae non solum tibi parabit gratiam, verum etiam me faciet promptiorem .