Latin
Liber Tertius., Section 21
Symmachus, Epistulae 3.21
Not analysed yet
XXI a. 380. SYMMACHVS GREGORIO. Vellem te legato uti apud Optimum consulem purgandae atque excusandae absentiae meae, si scirem, quod tu mihi in ea re primus ignosceres. nam cum amorem vestrum cogito, vereor, ne ut ine aeque ambo diligitis, ita similiter arguatis, quis igitur mihi huius causae defensor adhibendus est? fortuna scilicet mea, cuius ut misera ita iusta purgatio est. neque enim fas sinit laeta officia obire lugentes. fortasse etiam vestram hilaritatem mea tristitudo contraheret; siquidem semper fieri amat, ut habitum mentis de amicorum ore ducamus. quare ignosce, quod desumus, et apud egregium virum consulem fave absentiae meae. cuius honore gloriari nostrum est, auspiciis interesse felicium.