Latin
Liber Tertius., XXIIII. Symmachus Mariniano.
Symmachus, Epistulae 3.24
Not analysed yet
Quod fortunae tuae pollucibiliter floruerunt, meum duco conpendium, quando ita animatus sum, ut amicorum prospera meis commoditatibus externa non arbitrer. et re vera quotus quisque homini dies laetus est sua tantum secunda numeranti? latius gaudet, qui et alterius bonis pascitur. qua me igitur gratulatione adfectum putas, cum tibi comperi iugales deos matrem familias copulasse atque ex ea filiolam tempestivo dedisse proventu? nam, ut scis, intervallo maris atque terrarum, quo distinemur ,non prius coniugem tibi quam subolem accessisse cognovi. quippe unis litteris et nuntium filiolae recens editae et nuptialem sportulam detulisti. quae quidem bona tibi dispertita temporibus acciderunt, sed meum pectus pariter ingressa sunt. cedant gaudia divisa coniunctis; uberiorem mihi fructum praestitit mora. iam non queror, quod epistulae tuae serae sunt: iucunda dilatio est, quae simul bona plura restituit. vale.