Latin
Liber Tertius., XXV. Symmachus Mariniano.
Symmachus, Epistulae 3.25
Not analysed yet
Plenae atque inveteratae inter nos amicitiae nihil adici posse credideram; invenisti tamen, quo perfectam diligentiam tui in fastigium tolleremus. amabili enim fiducia usioni tuae praebenda mandasti, quae peregrinatio hiberna poscebat. tu vero abundas omnibus, sed studio dandi beneficia excogitasti causam petendi. sed dedisse te ex hoc gratiam satis constat, quia plus accepit, de quo aliquid sibi alterius amor vindicat. uno tantum lapsu –fas sit dicere –amica vindicatio claudicavit, quod remunerandum me de Galatia polliceris, ubi ad patrium larem veneris. noluissem constantiam boni facti in haec trepidae verecundiae verba descendere. sed praetereo laudatae epistulae levem fascinum; neque enim me tantae gratiae obligatio sermonum esse interpretem sinit. cur autem multa loquimur parva missuri? descriptio tradendarum tibi vestium secundam paginam tenet. quid de mediocritate parum sentias, ipse videris, qui hiemi magis quam cultui apta indumenta voluisti. vale.