Latin
Liber Tertius., XXVIII. Symmachus Mariniano.
Symmachus, Epistulae 3.28
Not analysed yet
Expectatae mihi tuae litterae contigerunt, quibus promptior ad vicissitudinem reddar officii. nec mireris, quod tibi sermo noster sero tradetur, cum aliquid occupationes sibi vindicent, nonnumquam desit facultas, tabellariorum quoque neglegentia susceptam operam plerumque frustretur. desine igitur animum nostrum epistularum severitate metiri, cum rebus potius quam verbis spectetur adfectio. vale.