Latin
Liber Tertius., XXVIIII. Symmachus Mariniano.
Symmachus, Epistulae 3.29
Not analysed yet
Factum nuntias, quod spe et opinione ante percepi, ut tibi amicitiam bonorum primus congressus aperiret; namque hoc nobis et tui mores et illorum iudicia promiserant . facile enim probitas delata ad virtutum arbitros placet. verum ista pars gaudenda mihi potius quam producenda est; illud mallem latius praedicare, si aequaret oratio rei magnitudinem, quod vestimenta de nobis usui tuo vindicas. nihil hoc amore sincerius; scias fiduciam de simplici adfectione surgentem genus esse virtutis. sed quid ego huic puritati dignum rependam? stetimus officiis religionis hactenus pares; nunc tibi sine cunctatione cedimus. puto tibi sufficere ad vicem tantae gratiae victi confessionem. vale.