Latin
Liber Tertius., XXXIIII a. 392–393. Symmachus Ambrosio.
Symmachus, Epistulae 3.34
Not analysed yet
Naevi instar est, ut frater meus Magnillus vicaria potestate per Africam functus testimonio omnium publice privatimque conspicuus variis in ea provincia retardetur obstaculis. nosti optimi viri maturitatem ceterasque artes bonas, quibus etiam tuum amorem, cum Liguriam gubernaret, adtraxit, et ideo apud te redundantis est operae laudare compertum. quare inpendio peto, ut cum a baiulo litterarum causas morarum eius acceperis, religiosum pro eius reditu interventum digneris adhibere, quo tandem patriae restitutus longae peregrinationis iniuriam desiderata quiete commutet.