Latin
Liber Tertius., XXXIII a. 395? Symmachus Ambrosio.
Symmachus, Epistulae 3.33
Not analysed yet
Licet arbitrer, superiores litteras meas, quibus, ut fratrem meum Marcianum ab iniuriis vindices, postulavi, in manus tuas esse delatas, abstinere tamen etiam secunda petitione non debui, ut necessitatem viri optimi sed invidia tyrannici temporis involuti precatio geminata testetur. quare rursus te ad amici defensionem exhortor, cuius tenuitas orta ex integritate non patitur, ut annonarum pretia possit exsolvere, quae iam multis eiusdem temporis iudicibus imperialis clementia relaxavit. erit igitur tibi facilior ad impetrandum via, cum meritorum tuorum opitulatio aliorum iuvetur exemplis . vale.