Latin
Liber Tertius., XXXVIIII a. 397? Symmachus Hilario.
Symmachus, Epistulae 3.39
Not analysed yet
Valetudinis meae vigor coepit adsurgere: fas est, ut iam de me scribendi adsiduitas exigatur. maneat tantum sanitatis fides, quam plerumque sollicitat hiemis iniuria. nimis enim tenera atque inbecilla est ratio convalescendi, et ante medicas manus opem caeli clementioris expectat sanitas. ne tibi videor medendi artem morbi diuturnitatem dedisse. volo enim, ut memoriam malorum ioci venustate frangamus. sed iam aliquid etiam de Repentino optimo iuvene dicendum est, cuius ego adsiduitatem desideravi; quam mihi, ut arbitror, verecundia eius negavit, cum fiducia ex te sumpta praestare debuerit. erit tamen copia melior, qua intellegat, non se debuisse deserere, quem frequenti testimonio tuo de se noverat credidisse.