Latin
Liber Tertius., Section 40
Symmachus, Epistulae 3.40
Not analysed yet
xxxx. SYMMACHVS HILARIO. Recte valeo. hoc enim scribendi debet esse principium, quod maxime expetunt vota lecturi. aeque tibi oblatum vigorem nimis gaudeo; nam me indicio tali nuper hilarasti. illud quoque in summam pono laetitiae, quod te memorem mei honorificentia proximae scriptionis ostendit. cuius rei gratiam silere non debeo, ut hoc invitamento ad perseverantiam litterarii muneris provoceris.