Latin
Liber Tertius., Ad Siburium. XXXXIII a. 376. Symmachus Siburio.
Symmachus, Epistulae 3.43
Not analysed yet
Fortunae tuae gaudia in meo aere duco atque huius sententiae te nobis iudicem capio, qui animum meum spectatum habes. cum tuum consulis. debebatur hoc teneris temporum bonis, ut consilio publico vir laudatus accederes. ergo quia res sese ex voto omnium dedit, perage operam iudicio tanti principis congruentem. urguet te expectatio bonis semper onerosa. nam etsi dignos respicit, periculo tamen proxima est, dum sibi amplius pollicetur. habes saeculum virtuti amicum, quo nisi optimus quisque gloriam parat, hominis est culpa non temporis. vides certe: ut ille ipse, qui Romanis rebus antistat, ad bonum publicum natus est, non tibi adverso nunc amne nitendum est; secundo, ut ita dicam, cursu probae artes et virtutes feruntur. sed haec tibi plenius tuus animus quam stilus noster expediet. ego amici functus officium admonentis potius quam docentis personam recepi et spero actutum fore, ut expectatione ,quae de te magna est, maior habearis. nec ego istiusmodi scriptum recepissem, nisi apud me liqueret, quod emendato pectori bona verba mandarem. quod restat, memento salute referenda et tuum munus exequi et mei officii diligentiam provocare.