Latin
Liber Tertius., XXXXII. ad Hilarium.
Symmachus, Epistulae 3.42
Not analysed yet
Denuo obligo fenore litterarum bonae fidei debitorem. recepta enim salutationis vice, quam mihi proxime reddidisti, nexu istius muneris te vacare non patior. hoc autem mihi solum praestabit iste contractus, ut indicia prosperorum, quae de me accipies, tuorum bonorum voluptate conpenses.