Latin
Liber Tertius., Section 51
Symmachus, Epistulae 3.51
Not analysed yet
L a. 379? AD EVTROPIVM. Cum tu Romam commodum repetis, ego me in secessu anteurbano adserui lectioni. diu quippe ab hoc negotio cura obstrepente desedimus. nunc ubi tu abes pars antiquior amicorum meorum, vicem sermonis tui veterum scripta funguntur. haut olim tamen urbem rure mutaveram, ut aestas mihi Praenestino Algido frangeretur, et interventus familiaris negotii rupit otium meum. ergo iam viam lego depositis, quae legebam . si quid praeterea scitu opus est, meus Palladius indicabit, quem ego non minus doleo abductum a iuventute Romana, quam gratulor in spem sui honoris accitum.