Latin
Liber Tertius., Section 52
Symmachus, Epistulae 3.52
Not analysed yet
LI. AD EVTROPIVM. Ago quidem studio tuo uberes gratias, quod mihi familiaritatem probatissimi cuiusque concilias. sed frater meus Hyperechius iamdudum institutione Romanus est. cur igitur mihi bona nostra commendas? cedo alios usu incognitos emendatione consimiles ! si tamen raritas virtutum admiserit, ut unum aut alterum aeque edecumatae honestatis invenias. illos ego amicos beneficio tuo adquisitos putabo, quos nescio; at istum mihi reddidisti potius quam dedisti.