Latin
Liber Tertius., Section 57
Symmachus, Epistulae 3.57
Not analysed yet
LVI ante a. 394. AD RICOMEREM. Possem silentium tuum ferre patienter morem tuum cogitans, nisi me aegritudinis, qua laboras, dudum nuntius perculisset. metuo igitur, ne sollicita magis quam consueta cessatio sermonis tui munus impediat, atque ideo quaeso, ut curas meas fraterno amore susceptas scriptis aut mandatis digneris absolvere. nam cum sim cupidus litterarum ,in secundis tamen pono solaciis, ut animus meus pro te anxius, si nondum epistulis, saltem nuntiis erigatur.