Latin
Liber Tertius., Section 58
Symmachus, Epistulae 3.58
Not analysed yet
LVII ante a. 394. AD RICOMEREM. Vitro in me arguo culpam silentii, si quando usum officii mei quaelibet dierum intervalla remorantur. nulla enim purgatio subpetit. . . . . . . io, cum multum familiaritatis publico actui frequenter interseras. sed idem? qui peccatum vito desidiae, aeque in scribendo longus esse desino. nam licet sciam, animum tuum nequaquam obnoxium esse fastidio, adverto tamen pro condicione curarum tuarum ponendum verbis modum; quia ut desidenti prolixitas grata est, ita displicere non poterit brevitas occupato.