Latin
Liber Tertius., LVIII a. 382. ad Ricomerem.
Symmachus, Epistulae 3.59
Not analysed yet
Amo et suspicio virtutes tuas; sed accidit, quod tibi etiam amicus invideam. Flaviano meo aliquamdiu solus frueris. accipe planius, quid velim dicere: ad te migravit, quidquid Romae Optimum fuit. et vobis quidem societas vestra dabit mutuum gaudium: mihi quid solacii erit? quem et ille deseruit, et tu minus desiderabis, quia unus tibi pro utroque sufficiet.